Liber Regum Tertius*

Caput 6: Versus 4

Fenestras obliquas.ID., ibid., cap. 7.Sanctos doctores quibus mente excedentibus Deo, arcana coelestium specialius videre conceditur. Qui dum quae in occulto vident, publice pandunt, quasi suscepto lumine solis fenestrae cuncta templi penetralia replent. Unde obliquae, id est, intus latiores fuisse perhibentur: quia qui jubar supernae contemplationis vel ad momentum percipit, mox sinum cordis amplius castigando dilatat, et ad majora capessenda solerti exercitatione praeparat.
(* Traductions européennes)